[Grand Lodge]
[Calendar] [Search] [Resources] [History] [Links] [Sitemap]
ANTI-MASONRY REFUTED
CANON LAW
PAPAL BULLS
ENGLISH TRANSLATION
.
The Sacred Congregation and Freemasonry
The answer to the question, are Roman Catholics allowed to join Freemasonry, is not a simple one. Canon Law does not specifically prohibit it but the Sacred Congregation for the Doctrine of the Faith does. The solution to this dilemma is not within the sphere of Freemasonry. Freemasonry, not being a religion, continues to welcome all men who subscribe to a belief in a supreme being.
Below are the declarations as originally promulgated in Acta Apostolicae Sedes:
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
Declaratio de canonica disciplina quae sub poena excommunicationis vetat ne catholici nomen dent sectae Massonicae aliisque eiusdem generis associationibus.
S. Congregatio pro Doctrina Fidei, die 19 mensis Iulii anni 1974, ad aliquas Conferentias Episcopales epistulam, ipsis tantum directam, scripsit circa interpretationem Can. 2335 C.I.C., qui vetat sub poena excommunicationis ne catholici nomen dent sectae Massonicae aliisque eiusdem generis associationibus. (1)
(1) Excellentissime Domine, complures Episcopi ab hac Sacra Congregatione quaesiverunt de pondere et interpretatione Canonis 2335 C.I.C. qui sub poena excommunicationis vetat catholicis nomen dare associationibus massonicis aliisve eiusdem generis.
Decursu longioris examinis huius quaestionis Sancta Sedes Conferentias Episcopales quarum res particulari modo interest pluries consuluit, ut istarum associationum naturam et navitatem hodiernam necnon Episcoporum mentem melius cognosceret.
Magna tamen divergentia responsionum quae rationem reddit diversarum situationum in unaquaque natione non sinit S. Sedem mutare legislationem generalem hucusque vigentem quae igitur in vigore manet usquedum nova lex canonica a competenti Pontificia Commisione Codici iuris canonici recognoscendo publici iuris fiat.
In considerandis autem casibus particularibus prae oculis tenendum est legem poenalem strictae subesse interpretationi. Proinde tuto doceri et applicari potest opinio eorum auctorum qui tenent praedictum canonem 2335 respicere eos tantum catholicos qui nomen dant associationibus quae revera contra Ecclesiam machinantur.
Manet tamen in quocumque casu prohibitio pro clericis, religiosis necnon membris Institutorum saecularium nomen dandi quibuscumque associationibus massonicis.
Quae dum tecum communico, sensus profundae aestimationis meae Tibi pando atque remaneo
Tibi addictissimus in Domino Franciscus Card. Seper, Praefectus
* Fr. Hieronymus Hamer, O. P. Archiepiscopus tit. Loriensis Secretarius
Quoniam praedicta epistula, publici iuris facta, locum dedit falsis et captiosis interpretationibus, haec Congregatio, sine praeiudicio quoad futuram revisionem eiusdem C.I.C., confirmat et declarat qua sequuntur:
1) quod attinet ad quaestionem de qua agitur, nullo modo mutata est disciplina canonica, quae proinde totam vim suam retinet;
2) consequenter neque excommunicatio neque ceterae praevisae poenae abrogatae sunt;
3) quae in memorata epistula spectant ad interpretationem canonis, de quo agitur, accipienda sunt, sicut in propositis erat S. Congretionis, solummodo tamquam appellatio ad principia generalia de interpretatione legum poenalium pro solutione casuum singularum personarum, qui subici possunt iudicio Ordinarii loci. Mens autem S. Congregationis non erat, ut demandaretur Conferentiis Episcopalibus facultas publice proferendi iudicium indolis generalis circa naturam associationum massonicarum quod secumferat derogationes normis praedictis.
Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 Februarii 1981.
Franciscus, Card. Seper, Praefectus L. * S.
* Fr. Hieronymus Hamer, O. P. Archiepiscopus tit. Loriensis Secretarius<

Acta Apostolicae Sedis 73 (1981) pp. 240-1
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
Declaratio de associationibus massonicis.
Quaesitum est an mutata sit Ecclesiae sententia circa associationes massonicas, propterea quod in novo Codice Iuris Canonici de ipsis non fit mentio expressa sicut in vetere Codice.
Sacra haec Congregatio respondere valet talem circumstantiam tribuendam esse criterio in redactione adhibito, quod servatum est etiam quoad alias associationes pariter silentio praetermissas eo quod in categoriis latius patentibus includebantur.
Perstat igitur immutata sententia negativa Ecclesiae circa associationes massonicas, quia earum principia semper inconciliabilia habita sunt cum Ecclesiae doctrina ideoque eisdem adscriptio ab Ecclesia prohibita remanet. Christifideles qui associationibus massonicis nomen dant in peccato gravi versantur et ad Sacram Communionem accedere non possunt.
Auctoritatibus ecclesiasticis localibus facultas non est proferendi iudicium circa naturam associationum massonicarum quod secumferat supradictae sententiae derogationem, ad mentem Declarationis Sacrae huius Congregationis, die 17 februarii 1981 factae (Cf. AAS 73 [1981], pp. 240-241).
Hanc Declarationem in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam, summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 26 novembris 1983.
Ioseph, Card. Ratzinger, Praefectus
* Fr. Hieronymus Hamer, O. P., Archiep. tit. Loriensis, Secretarius

Acta Apostolicae Sedis 76 (1984) p. 300

ANTI-MASONRY | ESSAYS & PAPERS | GRAND LODGE OF BC AND YUKON | HOME | LINKS | SITEMAP
[Anti-masonry]

© 1871-2017 Grand Lodge of British Columbia and Yukon A.F. & A.M. Updated: September 6, 2001
freemasonry.bcy.ca/anti-masonry/declarations.html